- OENANTHINO Pallia (De)
- De OENANTHINO Palliaapud Lamprid. in Heliogabalo, c. 23. Fertur in Euripis vino plenis navales Circenses exhibuisse, pallia de Oenanthino fudisse et elephantorum quatuor quad rigas in Vaticano agitâsse etc. pallia sunt unguentô oenanthinô perfusa. Luxuriae enim Proceres olim, cum e balneis exirent, oenanthinô sese perfundere solebant: sed et vestes suas eô perfundebant et mensas tergebant, et domum etiam totam conspergebant. Paulus Aegineta l. 7. Ἡ δὲ χρῆσις τῶ οἰνανθαρίων παρά τισι μὲν εὐωδίας μόνης καὶ τρυφῆς ἕνεκα παραλαμβάνεται, μετὰ τὰ λουτρὰ καταχεομένων αὐτὰ τῶ χρωμένων καὶ τὰς τραπέζας αὐτοῖς περισπογγιζόντων: Et alibi, Καὶ χρῶ ἀπὸ λουτρῶν μετα τὴν ἐκ νόσου ἀνακομιδὴν καὶ περιῤῥαίνων τὸν οἶκον καὶ τὰ σκεύη καὶ βάπτων σπόγγους καὶ τιθεὶς πρόσωπον. Et fortasse Pallia d. l. accipienda vestes, quibus homines e balneo exeuntes se involvebant, ad sudorem eliciendum vel sabana, uti colligere est ex Galeno περὶ διαίτης ὀξ. νοσημ. Cum itaque luxuriosorum hominum mos esset, oenanthino a balneis perfundi, Heliogabalus post balneum palliis oenanthino fusis involvebatur. Alias et βαφὰς ἐυώδεις ἱματίων, tinctiones odoriferas vestium, apud Veteres in usufuisse notum et καταπάσματα ἀρωμάτων ἐν ἱματίοις, aspersiones aromatum in vestibus, uti idem Galenus docet l. 1. περὶ συνθεσ. φαρμ. κατὰ τόπους. Sed ex oenanthino ut plurimum sparsiones istae thalamorum et καταπάσματα vestium, fieri consueucrunt, testePaulo Aeginetâ etc. Melius autem Oenanthium dici vult Salmaf. ex veterib. libris. Oenanthen quoque ipsum hoc unguentum vocavit Hieronym. adv. Iovinian. l. 2. Ordoris autem suavitas et diversa thymiamata, amomum et eyphi et oenanthe et muscus et peregrini muris pellicula. Unde diminutivum est οιν᾿άνθιον et οἰνανθάριον. Alias Oenanthe vitis labrusca uva Plinio, l. 12. c. 28. quam inter herbas coronarias duobus in locis refert, ex Theophrasto et Dioscoride. Vide Salmas. Not. ad Lamprid. loc. cit. et ad Solin. passim, inprimis p. 180. 335. et 1063.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.